monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 7 > csg248.134 > sectio 12 > sectio 10 > sectio 13 > sectio 57 > bmv343.267 > bnf7296.27 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 6, 2
Item haec sunt, quae in monosyllabis producuntur, in dissyllabis autem et trisyllabis vel in caeteris polysyllabis corripiuntur: ar, ut far, nar, Caesar; er, ut ver, pater; ur, ut fur, murmur; is, ut vis, glis, fortis; al, ut sal, Hannibal. Item torcular et pulvinar producta, quia quibusdam placuit hoc torculare dici, non torcular; et hoc pulvinare, non pulvinar. S terminatus, si quintae declinationis fuerit, producitur, ut dies; si tertiae, tunc longa est, cum genitivus singularis non crescit, ut labes, caedes, tabes, pubes, clades, fames, vulpes, claves, aedes, strages, Hercules, proles, nubes; quamvis quidam nubs nominativum enuntiari maluerit; vel cum, crescens, e productam ante novissimam syllabam habuerit, ut merces, quies, mercedis, quietis; vel cum monosyllaba fuerint nomina, aut de monosyllabis ducta, ut pes, bipes, sonipes; ubi notandum quod pes, sicut et sal et par, cum monosyllabum est, longa est.